SINDON

SINDON
SINDON
an quod Sidone primum inventa? certe Tyria Sindon Martiali l. 4. Epigr. 19. ubi de Endronude, memoratur, byssus nempo seu lini species pretiosissima, e qua vestes mollissimae ac pretiosissimae conficiebantur, mutierum luxui destinatae (verba sunt Plinii) ideoque ferme purpurâ regi solitae: quas tamen in usum virorum aetate Martialis transiisse colligas, ex locô cic. Alias ὀθόνη Graecis et Linea interula fuisse videtur, unde in Sindone crates a Laertio introducitur: quod in eo peculiare fuit, cum alias Sindones, utpote vestes lineae, ac molles renuesque, et non solum a Plinio, ut visum, sed et iam ab Homero, solis mulieribus attributae, Cynicis asperitatem professis non convenitrent. Vide Octav. Ferratium de Re Vest. Part. I. l. 3. c. 2. et Part II. l. 4. c. 20. De Iuvene, qui, postquam cubitum se recepisset, auditô Christi, quem venerabatur, perienlô, lectô se proripuir, Sindone tantum am ictus et Christum sequi coepit, vide Marc. c. 14. v. 51. 52. Ad quam Historiam notat Casaubonus, Sindonem lineam fuisse vestem, vel e bysso, nam σἰνδονα βυςςίνην, legas apud Herod. Inter merces autem Sidone in Graeciam a Mercatoribus afferri solitas, fuêre olim Sindones: unde Graecorum error, Urbis nomine, ut dictum, sic vocatas existimantium. Nam et alibi, quam Sidone, factas fuisse, docemur Proverb. c. 31. v. 24. et scriptura utriusque nominis refellit, Sindon, ut Sidon est Gap desc: Hebrew Earum et confectio varia et usus. Apud Graecos et Latinos saepe vestis linea exterior, est insigne Sacerdotis, praesertim Aegyptiaci. Aliquando honestiorum iudumentum, non temere vilioribus assumendum. Unde Aediles Atheniensium Ctateti praefato succensuisse leguntur, ὅτι σινδόνα ἠμφίεςτο, e cuius responsione cognoscimus, eos, qui operam Tonsoribus dabant, Sindonibus fuisse involutos, quod hodieque fit: quemadmodum ex illorum censura, pluris fuisse hunc cultum, quam ut Philosopho conveniret, vel sic amictum foras prodire indecotum esse. Cum vero apud Plut. de Fortuna Alexandri, miser olitor εν ἐυτελεῖ σινδονίσκῃ ad Alexandrum adducitur, hîc Sindon, quibusdam est indumentum hominis fortunae censusque tenuis. Aliistamen, et forte melius, vestis nocturna seu cubitoria: ut vocat Petrontus, qualem secum hic Iuvenis abstalit, cum e lecto se proriperet. Eam e lino fuisse, eruditis observatum. Ita enim et Dionysius Episcopus Alexandriae, apud Eusebium Histor. l. 6. c. 40. de curiosis ad se capiendum missis. Κᾀγὼμ, οἶδεν ὁ θεὸς, ὠς λῃςτὰς εἶναι πρότερον ἠγούμενος ἐπὶ σύληϚιν καὶ ἁρπαγην` ἀφικομένους. μένων ἐπὶ τῆς ἐυνῆς, ἧς ἤμην γυμνὸς εν τῷ λινῷ ἐςθήματι, την` λοιπην` ἐςθῆτα παρακειμένην. αὐτοῖς ὤρεγον. Vide Isaac. Causaubonum Exercit. XVI. Bar. num. 65. Salmasio sindon interula est seu linea tunica, quam ὀθόνην alii vocabant. Unde, cum reliqui Philosophi et Graeci omnes tunieas gestarent, sis Cynici carentes, sub pallio non nisi lineas tuniculas et interulas gerebaut, quas ὀθόνας Lucianus de Proteo Cyn. Laertius in Cratete σινδόνας vocat. Sic Hesychius ὀθόνη σίνδων. lineae Latinis. In Actis passionis B. Cypriani, Postquam se dalmaticâ exspoliâsset ---- in lineastetit, εν ὀθόνῃ ἔςτη εν σινδόνι. Ausonius linteam sendonem vocat: Puer eia sicrge,
calceos, et linteam da sindonem etc. Vide Salmas. ad Tertull. de Pallio c. 5. Apud Scriptores Ecclesiasticos, Sindones dicuntur linteamina, quibus panes a Fidelibus, ad S. Eucharistiam offerri soliti, involvebantur. Ordo Rom. Oblationes vero Principum Subdiaconus Regionarius a Pontisice suscipit, ac sequenti Diacono porrigit, et ipse in sindonem, quam tenent duo acolyti, ponit Sed et apud Martialem l. 11. Epigr. 1. v. 1. pro libri volumine sindon est, cum ait:
Quo tu, quo liber otiose tendis,
Cultus Sindone non quottidionâ.
Imo et in sindone moris fuisse scriptitare Indis, apud Pluilostratum legas in Vita apollonii etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • sindon — ⇒SINDON, subst. masc. A. ANTIQ. Linge de toile de lin servant à s envelopper pour se coucher, et à ensevelir les morts (d apr. RAYMOND 1832). L idée de Fabien enveloppé de son drap et allant répondre aux coups frappés à la porte est sans doute un …   Encyclopédie Universelle

  • Sindon — Sin don, n. [L., a kind of fine Indian cotton stuff, Gr. ???.] 1. A wrapper. [Obs.] Wrapped in sindons of linen. Bacon. [1913 Webster] 2. (Surg.) A small rag or pledget introduced into the hole in the cranium made by a trephine. Dunglison. [1913… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Sindon — was a racehorse that won the 1958 Irish Derby Stakes.References* [http://www.sportingchronicle.com/racing/irishderby.html Irish Derby Stakes] …   Wikipedia

  • Sindon — Sindon, seiner gewebter Zeug aus Indien, aus Byssos gemacht, s.u. Byssus …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Sindon — Sindon, soviel wie Byssus und Cendal (s. d.) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Sindon — Sindōn (grch., Mehrzahl Sindŏnes), s. Byssus …   Kleines Konversations-Lexikon

  • síndon — s. m. 1. Mortalha com que Cristo foi sepultado. 2. Pedaço de pano que se introduz na abertura feita com o trépano. • [Brasil] Plural: síndones ou síndons. • [Portugal] Plural: síndones …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • sindon — ˈsindən noun ( s) Etymology: Middle English, from Latin, from Greek sindōn 1. archaic : a fine fabric especially of linen …   Useful english dictionary

  • sindon — /sin deuhn/, n. Archaic. cloth of fine linen or silk, used esp. for shrouds. [1400 50; late ME < L sindon < Gk sindón] * * * …   Universalium

  • Sindon — Original name in latin Sindon Name in other language Sindon State code PH Continent/City Asia/Manila longitude 17.06034 latitude 122.01514 altitude 74 Population 2418 Date 2012 01 17 …   Cities with a population over 1000 database

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”